ANAGLYPHA

ANAGLYPHA
ANAGLYPHA
Graece Α᾿νάγλυφα, vasa caelara, sculpta quod sculpturae genus Italis basso rilievo dicitur. Eucherius l. 3. Regum c. 17. Anaglypha Groece, Latine Caelaturae: caelata autem sunt vasa aurea vel argentea signis eminenitoribus, extra intusque expressa. Hoec aliô nomine sculpta vocantur. Anaglypha vasa. Vetus Interpres Iuvenalis Sat. 14. v. 62. Hic loeve argentum. Anaglyfa sigillu. Virg. l. 5. Aen. v. 267.
---- ---- et aspera signis.
Quod expressit Metellus in Quirinalibus,
Qui bibitur scypho vivis signis anaglypho, etc.
Sic calicis argentei anaglyphi meminit, in Silvestro, Anastasius Bibliothecarius: Vitreorum quorundam vasculorum anaglypha fusilitate caelatorum, Auctor Vitoe Odilonis Abbatis Cluniacensis c. 23. Capsoe opere anaglypho decoratoe, Vita Urbani Episcopi Lingon. c. 1. Crucis ---- anaglyphis ex auro et gemmis mirificatoe, Ratbertus de Casibus S. Galli, c. 1. etc. Quae anaglypta in asperitatem excisa, dixit Plinius l. 33. c. 11. Anaglyphicum metallum Sidonius Apollinaris l. 9. Ep. 13.
Geruli caput plicantes
Anaglyptico metallo,
Epulas superbiores,
Humeris ferant onustis.
Ubi Macer Anaglyphitico male et contra metri genium legit, in suo Hierolex. Vide quoque Car. du Fresne in Glossario. Salmasio Anaglypta et Anaglypha, â vasis prostypis et ectypis distincta erant. Toreuticae enim Artis cum duo modi methodique fuisse videantur, una quae argentum in ipso corpore scyphi excideret et sigillis eminentibus exsculperer; altera quae sigilla seorsim facta argento vel auro includerer atque illigaret, per illam Artem, quam Εμπαιςικην` vocârunt: Illa Anaglypha vocabantur, Plinius ubi supra: Nunc Anaglypta, in asperitatemque excisa circa linearum picturas quaerimus. Vas nempe ipsum argenteum in asperitatem excisum et sigillatum caelabatur, figuris exstantibus, unde anaglypbon vel anaglypton dicebatur. Eôdem modô vasa lignea exsculpebantur. De quo modo caelandi capienda eiusdem haec verba, Acragantis in templo Liberi Patris, in ipsa Rhodo, Bacchoe Centaurique caelati in scyphis. Item, Post hos celebratus est Calamis et Antipater, quique Satyrum in phiala gravatum somnio collocasse verius, quam caelasse, dictus est, Stratonicus. Eodem referendae patinae corymbiatae et hederaciae et filicatae, a genere caelaturae sic dictae, quae corymbos et hederas et filicem herbam in scypho exprimeret exsculptis figuris, etc. ista vero Emblemata et Crustae dicebantur: quae quod illgarentur et immitterentur vasis et scyphis, eximi iterum poterant ac revelli; cum Anaglypha detrahi nequirent. Sed et Anaglypha a Cataglyphis distinguenda; quorum illa eminentibus sigillis expressa, haec depressis sulcis et imaginum cavatis lacunis sculpta: At utraque γλυπτὰ sunt, Latinis quoque sculpta et sculptilia, etc. Vide Salmas. laudatum, ad Solin. p. 1045. et infra ubi de Caelatura.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Chrysomyza anaglypha — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Arthropoda Class: In …   Wikipedia

  • Joseph Marie de Suarès — Pour les articles homonymes, voir Suarès. Joseph Marie de Suarès Joseph Marie de Suarès …   Wikipédia en Français

  • АНАГЛИФЫ — (греч. anaglypha, от ana на, над, и glyphein вырезывать). Выпуклая резьба, барельефы в греко римских произведениях зодчества. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Чудинов А.Н., 1910. АНАГЛИФЫ греч. anaglypha, от ana, на,… …   Словарь иностранных слов русского языка

  • Ulrich Rüdiger (Archäologe) — Ulrich Heinz Rüdiger (* 12. September 1934 in Hamburg Altona; † 1970) war ein deutscher Klassischer Archäologe. Ulrich Rüdiger, Sohn des Literaturwissenschaftlers Horst Rüdiger, besuchte die Schule in Florenz und Meran und legte 1952 in Meran die …   Deutsch Wikipedia

  • anaglyphe — [ anaglif ] n. m. • anaglife XVe; repris XVIIIe; bas lat. d o. gr. anaglyphus 1 ♦ Ouvrage (spécialt inscription ornementale) sculpté ou ciselé en bas relief. Les anaglyphes égyptiens. 2 ♦ (1894) Couple de photographies stéréoscopiques en deux… …   Encyclopédie Universelle

  • anaglypte — ● anaglyphe ou anaglypte nom masculin (bas latin anaglyphus, grec anagluphos) Procédé assurant la perception du relief binoculaire à partir d images et de filtres en couleurs complémentaires. ⇒ANAGLYPHE, ANAGLYPTE, subst. masc. A. ANTIQUITÉ 1.… …   Encyclopédie Universelle

  • Comitium — The Forum Romanum and the comitium (behind fencing) after 44 BC and the rearrangement of Julius Caesar Location Regione VIII Forum Romanum …   Wikipedia

  • Curia Iulia — Curia Iulia …   Deutsch Wikipedia

  • Curia Julia — Dieser Artikel behandelt den Versammlungsort Curia. Für die Datenbank des europäischen Gerichtshofes siehe CURIA (Datenbank). Für die Datenbank des Schweizer Parlaments siehe Curia Vista. Curia Iulia …   Deutsch Wikipedia

  • АНАГЛИПТИКА — (от анаглифы, см. это слово). Искусство производить резные работы. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Чудинов А.Н., 1910. АНАГЛИПТИКА греч., от anaglypha, анаглиф. Искусство производить обронные работы. Объяснение 25000… …   Словарь иностранных слов русского языка

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”